- LEGES
- I.LEGESAsiae pop. qui una cum Gelis habitant ad Hyrcanum mare. Plutarch. in Pomeio.II.LEGESa Capitulis diversae. Theganus de Conventu Aquisgran. A. C. 819. Interea Capitula quaedam Legibus superaddidit: Nempe Leges solius populi consensu olim edebantur: Capitula vero et Capitularia, a Regibus et Principibus, sed Populi item consensu Postmodum vero Capitula ipsa in Legem abiêrunt. Capitul. Lud. Pii, omnes admonemus, ut Capitula, quae praeterito Anno Legi Salicae cum omni consensu addenda esse censinmus, iam non ulterius Capitula, sed tantum Leges, dicantur, imo pro Legibus Salicis teneantur. Post Burgundionum enim, Francorum et Gothorum in Galliam atque adeo in Italiam et Hispaniam irruptionem excusso Romanorum iugo, coepêre hae provinciae a diversarum nationum populis incoli, quibus, Legibus suis antiquis regi et vivere, concessum est a victoribus Principibus. Capitulare Pipini Ital. Regis c. 37. Quia omnino voluntas domni Regis est, ut unusquisque homo suam legem pleniter habeat conservatam. Ita autem suâ quisque Lege vivebat, ut secundum eam avitas et paternas successiones adirer, conficeret chartas, sacramenta ederet et se statu ingenuitatis sic defenderet, iuxta Legem tamen illius, cui iniuria facta erat, componeret: de ceteris vero causis communi lege viveret, quam Princeps per Capitula sua ediderat, L. Longobard l. 2. tit. 56. Hinc formula, In sua Lege conscriptus; sc. qui legem quâ vivere statuit professus est, in Charta vet. Hugonis Ep. Tholosani; apud Sammarthanos. Liberum autem erat cuique, quâ Lege vivere vellet, sive avitâ, unde ei prima natalium origo; s. illâ, quae in ea, in qua degebat provincia obtinebat: quod quidem coram testibus et publice et in ipsis tabulis, cogebatur profiteri. Ut plurimum tamen liberi patrum Legem sequebantur; ex L. Longobard. l. 2. tit. 5. et 17. At feminae Lege coniugum vivebant, ex eadem L. l. 2. tit. 7. quibus Defunctis, ab illa absolvebantur; sic tamen, ut liberum iis esset lege viri Exstincti vivere, quod eo casu cogebantur profiteri. etc. Cum igitur variae sic essent Leges, quibus populi passim regebantur; Namque et posterioribus Sec. mos iste obtinuit; eriam expugnatâ a Christianis urbe Hierosolymâ at que Syriâ, cum a variis illa habitaretur nationibus, suas quisque Leges servavêre: Franci quoque in Siculo Regno sub Andegavensibus Regibus Legem Francorum observabant, et apud Byzantinos ipsos Veneti, Pisani et Genuenses, qui hac in urbe commercii sui sedem fixerant, suas quique habebant Leges) unusquisque originis suae appellationem servabat, ita ut, si lege Romanorum, Romanus; si Salicâ, Salicus; si Gundobadâ, Burgundus; si Wisigorthorum, Gothus etc. vocaretur; quae ratio, quod Conrado Imp. Salici cogn. datum, vide Sammarthanos Gall. Chron. Tom. III.p. 649. aliaque, quae hanc in rem erudite congessit C. du Fresne, in voce Lex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.